- ADELINGUS
- ADELINGUSa Saxonico Aedel, vel Aedelam, i. e. nobilis egregius: Anglosaxonibus olim usurpatum pro Regia Sobole, et Regum succesiore, quem Galli Domicllum vocabant, apud Marculfum: Scriptores Latini eius aetatis clitonem: Brittanni urchrichiad etc. Ex Canuti tamen Legum veteri Interprete, et Lambardo recentiore etiam Regni Magnates, praesertim Comites et illustriores: ino ex Nithardo l. 4. omnem Saxonicam Nobilitatem, sub Adelingorumappellatione cenfitam olim, colligir Spelmannus Glossar, Archaol quod nec dum apud Germanos antiquatum. Eft autem Ling, Saxonica paragoge: pro filio vel iuniore: unde Edamonlin, fil. Eadmunki, Salingi, Harlingi, Carlingi, a Sala, Harleo, Carolo, profecti: Nordalingi, (ita Normanni dicti funt) quafi filii Aquilonis: hodie ab Anglis Dani Easterlinig, quafi Orientis Soboles, appellantur, Idem. Vide quoque fupra Adalingi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.